Diese Website verwendet Cookies. Wenn Sie fortfahren, ohne Ihre Browser-Einstellungen zu ändern, erklären Sie sich mit der Nutzung von Cookies einverstanden.
eadem sepulta fuit Perillustris ac Pequam Gratiosa Domina Dna Ernestina, nata Comitissa ab Ebernstein, Perillustris ac Perquam Gratiosi Domini Dni Caroli Francisci Wolffgangi L: B: ab Haussen, Supremi hujatis ad Strata Montana Forestae Magistri Conjux, quae heri post horam duodecimam meridianam omnibus Moribundorum Sacramentis ritè munita post partum novem abhinc diebus feliciter editum in puerperia tamen piè defuncta est. Annos habuit [Alter fehlt]
20mâ L.B.ab Hausen.
Caroli Francisci Wolfgangi Josephi
Perillustris ac Gratiosus Dominus D: L.B. âb Haussen, Supremus Foresta ad Strata Montana Praefectus, dimissus est in Saxoniam ut NordHusij vel propè, ab aliquo Sacerdote /: quia jbi locorum ob Religionem Protestantium certus assignari non potuit :/ cum Perillustri Ernestina, Comitissa âb Ebernstein, Commorante apud D: Patrem in Gros.Leinigen, Copularetur exhibitâ miti Dispensatione in Proclamationibus ab Rndissimo [Reverendissimo] vicariatu Mog: [Moguntia]